NVBSE 1979

Source: http://www.vatican.va/archive/bible/nova_vulgata/documents/nova-vulgata_index_lt.html

Nova Vulgata – Bibliorum Sacrorum Editio

SACROSANCTI OECUMENICI CONCILII VATICANI II
RATIONE HABITA
IUSSU PAULI PP. VI RECOGNITA
AUCTORITATE IOANNIS PAULI PP. II PROMULGATA

EDITIO TYPICA ALTERA

Apostolic Constitution with which the Nova Vulgata edition was promulgated

Preface to the Readers

Praenotanda

Appendix

Sample

An example quote from the NVBSE version, using the BibleGet Gutenberg block (in the WordPress sense of the term):

NVBSE

I Corinthios 13

1Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens.2Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.3Et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.4Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur,5non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,6non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati;7omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.8Caritas numquam excidit. Sive prophetiae, evacuabuntur; sive linguae, cessabunt; sive scientia, destruetur.9Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus;10cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est.11Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus; quando factus sum vir, evacuavi, quae erant parvuli.12Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.13Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas.